Epistula Iacobi, 5
1. age nunc divites plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis
2. divitiæ vestræ putrefactæ sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
3. aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
4. ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introjit
5. epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
6. addixistis occidistis justum non resistit vobis
7. patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
8. patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
9. nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non judicemini ecce judex ante januam adsistit
10. exemplum accipite fratres laboris et patientiæ prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
11. ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
12. ante omnia autem fratres mei nolite jurare neque per cælum neque per terram neque aliud quodcumque juramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub judicio decidatis
13. tristatur aliquis vestrum oret æquo animo est psallat
14. infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
15. et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
16. confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua
17. Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
18. et rursum oravit et cælum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
19. fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
20. scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ salvabit animam ejus a morte et operit multitudinem peccatorum