Mosaico decorativo

1. Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “In domum Domini ibimus”.

2. Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.

3. Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.

4. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5. Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.

6. Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “Securi sint diligentes te!

7. Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!”.

8. Propter fratres meos et proximos meos loquar: “Pax in te!”.

9. Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.


Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.