1. Magistro chori. David, servi Domini.

2. Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius.

3. Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.

4. Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret.

5. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.

6. Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes;

7. iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine.

8. Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;

9. inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.

10. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

11. Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.

12. Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

13. Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.




“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina