Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Epistula ad Romanos 1, 26)

  • Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)

  • detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, (Epistula ad Romanos 1, 30)

  • Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)

  • Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)

  • Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)

  • Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)

  • Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)

  • qui reddet unicuique secundum opera ejus: (Epistula ad Romanos 2, 6)

  • iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (Epistula ad Romanos 2, 7)

  • Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: (Epistula ad Romanos 2, 9)

  • gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: (Epistula ad Romanos 2, 10)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina