Fondare 25898 Risultati per: Um
non enim est acceptio personarum apud Deum. (Epistula ad Romanos 2, 11)
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)
in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. (Epistula ad Romanos 2, 16)
confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, (Epistula ad Romanos 2, 19)
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. (Epistula ad Romanos 2, 20)
Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: (Epistula ad Romanos 2, 21)
qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: (Epistula ad Romanos 2, 22)
qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. (Epistula ad Romanos 2, 23)
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) (Epistula ad Romanos 2, 24)