Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Epistula ad Romanos 1, 26)
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, (Epistula ad Romanos 1, 30)
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
qui reddet unicuique secundum opera ejus: (Epistula ad Romanos 2, 6)
iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (Epistula ad Romanos 2, 7)
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: (Epistula ad Romanos 2, 9)
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: (Epistula ad Romanos 2, 10)