Fondare 560 Risultati per: Populus
Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; (Liber Isaiae 7, 8)
“Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, (Liber Isaiae 8, 6)
“Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis”. (Liber Isaiae 8, 12)
Et cum dixerint ad vos: “Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis?”. (Liber Isaiae 8, 19)
Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 1)
Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: (Liber Isaiae 9, 8)
Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. (Liber Isaiae 9, 12)
In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)
Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)
Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)
cui benedicet Dominus exercituum dicens: “Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel”. (Liber Isaiae 19, 25)
Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)
