Fondare 560 Risultati per: Populus
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus. (Liber Proverbiorum 29, 2)
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi; (Liber Proverbiorum 30, 25)
et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent. (Liber Sapientiae 19, 5)
Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. (Liber Ecclesiasticus 50, 19)
Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)
qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis. (Liber Ecclesiasticus 50, 28)
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit”. (Liber Isaiae 1, 3)
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. (Liber Isaiae 1, 10)
Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)
Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea. (Liber Isaiae 5, 14)
