Fondare 560 Risultati per: Populus
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
“Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros”. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos (Liber I Maccabaeorum 9, 20)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
“Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: “Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum”. (Liber I Maccabaeorum 13, 42)
Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: “Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius? (Liber I Maccabaeorum 14, 25)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)
