Mosaico decorativo

Encontrados 560 resultados para: Populus

  • Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; (Liber Isaiae 7, 8)

  • “Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, (Liber Isaiae 8, 6)

  • “Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis”. (Liber Isaiae 8, 12)

  • Et cum dixerint ad vos: “Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis?”. (Liber Isaiae 8, 19)

  • Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 1)

  • Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: (Liber Isaiae 9, 8)

  • Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. (Liber Isaiae 9, 12)

  • In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)

  • Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)

  • Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)

  • cui benedicet Dominus exercituum dicens: “Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel”. (Liber Isaiae 19, 25)

  • Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina