Fondare 799 Risultati per: Ira
Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)
Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. (Liber Isaiae 13, 9)
Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. (Liber Isaiae 13, 13)
Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces. (Liber Isaiae 25, 1)
In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. (Liber Isaiae 27, 8)
Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)
Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam. (Liber Isaiae 28, 29)
Obstupescite et admiramini, excaecamini et caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate. (Liber Isaiae 29, 9)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur”. (Liber Isaiae 29, 14)
Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. (Liber Isaiae 41, 11)
Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
Elevare, elevare, consurge, Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius; poculum soporis bibisti, epotasti. (Liber Isaiae 51, 17)