Fondare 799 Risultati per: Ira
Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 8)
in conspectu eius commovebuntur montes. In voluntate eius aspirabit notus, (Liber Ecclesiasticus 43, 17)
pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor. (Liber Ecclesiasticus 43, 20)
Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur. (Liber Ecclesiasticus 43, 26)
Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum. (Liber Ecclesiasticus 43, 27)
Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. (Liber Ecclesiasticus 43, 32)
Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio; (Liber Ecclesiasticus 44, 17)
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae. (Liber Ecclesiasticus 47, 18)
Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 22)