Mosaico decorativo

Fondare 799 Risultati per: Ira

  • Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)

  • Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. (Liber Isaiae 57, 16)

  • Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)

  • Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet. (Liber Isaiae 59, 18)

  • “Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. (Liber Isaiae 63, 5)

  • Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)

  • cum feceris mirabilia, quae non sperabamus. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. (Liber Isaiae 64, 2)

  • Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur. (Liber Isaiae 64, 4)

  • Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)

  • populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres, (Liber Isaiae 65, 3)

  • Numquid irascetur in perpetuum aut perseverabit in finem?”. Ecce locuta es et fecisti mala et praevaluisti”. (Liber Ieremiae 3, 5)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina