Fondare 799 Risultati per: Ira
Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)
Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. (Liber Ieremiae 4, 8)
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)
Stupor et mirabilia facta sunt in terra: (Liber Ieremiae 5, 30)
Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent. (Liber Ieremiae 7, 18)
Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)
Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. (Liber Ieremiae 12, 13)
“Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis”. (Liber Ieremiae 21, 2)
Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi (Liber Ieremiae 21, 5)
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. (Liber Ieremiae 25, 6)
Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum”. (Liber Ieremiae 25, 7)