Liber Iudicum, 2
1. ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum
2. ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis
3. quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam
4. cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios Israël elevaverunt vocem suam et fleverunt
5. et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino
6. dimisit ergo Josue populum et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
7. servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël
8. mortuus est autem Josue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum
9. et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas
10. omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël
11. feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim
12. ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum
13. dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
14. iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
15. sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt
16. suscitavitque Dominus judices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt
17. fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria
18. cumque Dominus judices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de cæde vastantium
19. postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant
20. iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit
21. et ego non delebo gentes quas dimisit Josue et mortuus est
22. ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non
23. dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Josue