1. mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent

2. et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato præsidi

3. tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset pænitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

4. dicens peccavi tradens sanguinem justum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

5. et projectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

6. principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est

7. consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum

8. propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem

9. tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israël

10. et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus

11. Jesus autem stetit ante præsidem et interrogavit eum præses dicens tu es rex Judæorum dicit ei Jesus tu dicis

12. et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

13. tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia

14. et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur præses vehementer

15. per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere populo unum vinctum quem voluissent

16. habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas

17. congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Jesum qui dicitur Christus

18. sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

19. sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens nihil tibi et justo illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

20. princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Jesum vero perderent

21. respondens autem præses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban

22. dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus

23. dicunt omnes crucifigatur ait illis præses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

24. videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis

25. et respondens universus populus dixit sanguis ejus super nos et super filios nostros

26. tunc dimisit illis Barabban Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

27. tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem

28. et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei

29. et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus et harundinem in dextera ejus et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Judæorum

30. et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput ejus

31. et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis ejus et duxerunt eum ut crucifigerent

32. exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus

33. et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariæ locus

34. et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

35. postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes

36. et sedentes servabant eum

37. et inposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam hic est Jesus rex Judæorum

38. tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

39. prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

40. et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reædificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

41. similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

42. alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israël est descendat nunc de cruce et credemus ei

43. confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

44. id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

45. a sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam

46. et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

47. quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste

48. et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere

49. ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

50. Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum

51. et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petræ scissæ sunt

52. et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt

53. et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis

54. centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terræmotu et his quæ fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

55. erant autem ibi mulieres multæ a longe quæ secutæ erant Jesum a Galilæa ministrantes ei

56. inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi et Joseph mater et mater filiorum Zebedæi

57. cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu

58. hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu tunc Pilatus jussit reddi corpus

59. et accepto corpore Joseph involvit illud sindone munda

60. et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

61. erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

62. altera autem die quæ est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum

63. dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

64. jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error pejor priore

65. ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis

66. illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus





“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina