Mosaico decorativo

1. tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem æstimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea

1. Tunc accersivit Thobias Ra phael et dixit illi:

2. si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiæ tuæ

2. “Azaria fra ter, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias.

3. tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

3. Scis enim quoniam numerat dies pater et, si tardavero diem unum, contristabo eum valde.

4. scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus

4. Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum”.

5. et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cujus adiuramentum spernere non possum

5. Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos.

6. tunc Rafaël adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam

6. Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!”.

7. indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias

7.

8. cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum

8.

9. et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis

9.

10. et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros

10.

11. et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum

11.

12. cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant

12.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.