1. et factum est cum audisset hæc Judith vidua quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiæ filii Enam filii Nathaniæ filii Salathihel filii Symeon filii Ruben

1. Et erat in civitate commorans in diebus illis Iudith filia Merari filii Ox filii Ioseph filii Oziel filii Elchiae filii Ananiae filii Gedeon filii Rafain filii Achitob filii Eliab filii Nathanael filii Salamiel filii Surisaddai filii Simeon filii Israel.

2. et vir ejus fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariæ

2. Et vir eius Manasses erat ex tribu eius et patria eius; et mortuus est in diebus messis hordiariae.

3. instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit æstus super caput ejus et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis

3. Steterat enim super alligantes manipulos in campo, et aestus introivit in caput eius, et incidit in lectum et mortuus est in Betulia civitate sua. Et sepelierunt eum cum patribus suis in agro, qui est inter Dothain et Balamon.

4. erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex

4. Et erat Iudith in domo sua vidua per annos tres et menses quattuor.

5. et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur

5. Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae,

6. et habens super lumbos suos cilicium jejunabat omnibus diebus vitæ suæ præter sabbata et neomenia et festa domus Israël

6. et ieiunabat per omnes dies viduitatis suae praeter pridie sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et dies festos et gaudimonia domus Israel.

7. erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas

7. Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis;

8. et erat hæc in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum

8. et non erat qui inferret ei verbum malum, quia timebat Deum valde.

9. hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin

9. Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis.

10. et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium

10. Et mittens abram suam, quae erat super omnia bona eius, vocavit Oziam et Chabrin et Charmin seniores civitatis suae.

11. et qui estis vos qui temptatis Dominum

11. Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: “Audite me, principes inhabitantium in Betulia, quoniam non est rectum verbum vestrum, quod locuti estis coram plebe in hac die et statuistis iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos, et dixistis tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebus converterit Dominus Deus noster audiutorium nobis.

12. non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat

12. Et nunc qui estis vos, qui tentastis Deum in hodierno die et astitistis pro Deo in medio filiorum hominum?

13. posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei

13. Et nunc Dominum omnipotentem tentatis et nihil intellegetis usque in sempiternum.

14. sed quia patiens est Dominus in hoc ipso pæniteamur et indulgentiam ejus lacrimis postulemus

14. Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatus sensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista, inquiretis et sensum eius cognoscetis et cogitationem eius inspicietis? Minime, fratres, nolite exacerbare Dominum Deum nostrum,

15. non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur

15. quoniam, si noluerit in his quinque diebus adiuvare nos, ipse habet potestatem, in quibus diebus velit, protegere aut disperdere nos ante faciem inimicorum nostrorum.

16. et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi

16. Vos autem nolite praepignorare voluntates Domini Dei nostri, quoniam non sicut homo Deus est, ut minis terreatur, aut sicut filius hominis, ut iudicetur.

17. dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur

17. Propter quod sustinentes salvationem ab eo, invocemus ipsum in adiutorium nostrum, et exaudiet vocem nostram, si fuerit ipsi placitum.

18. quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos

18. Quoniam non exsurrexit in progenie nostra, nec est in hodierna die neque tribus neque patria neque populus neque civitas ex nobis, qui adorent deos manufactos, sicut factum est in primis diebus,

19. pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus præter ipsum

19. pro quibus traditi sunt in gladium et in rapinam patres nostri et ceciderunt casum magnum ante conspectum inimicorum nostrorum.

20. expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster

20. Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quo speramus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro.

21. et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum

21. Quoniam in eo quod capti sumus, sic et capietur omnis Iudaea, et praedabuntur sancta nostra, et exquiret Deus coinquinationem eorum ex sanguine nostro

22. memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est

22. et mortem fratrum nostrorum et captivitatem terrae et desertionem hereditatis nostrae reducet in caput nostrum in gentibus, ubicumque servierimus. Et erimus in offendiculum et in improperium ante omnes, qui possidebunt nos,

23. sic Isaac sic Jacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles

23. quoniam non dirigetur servitus nostra in gratiam, sed in inhonorationem ponet eam Dominus Deus noster.

24. illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt

24. Et nunc, fratres, ostendamus fratribus nostris quoniam ex nobis pendet anima eorum, et sancta et domus et altare incumbit in nobis.

25. exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt

25. Praeter haec omnia gratias agamus Domino Deo nostro, qui tentat nos sicut et patres nostros.

26. et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur

26. Memores estote quanta fecerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob in Mesopotamia Syriae pascenti oves Laban fratris matris suae.

27. sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus

27. Quia non sicut illos combussit in inquisitionem cordis illorum et in nos non ultus est, sed in monitionem flagellat Dominus appropinquantes sibi”.

28. et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quæ locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio

28. Et dixit ad eam Ozias: “Omnia, quaecumque dixisti, in bono corde locuta es, et non est qui resistat verbis tuis,

29. nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum

29. quoniam non ex hodierna die sapientia tua manifesta est, sed ab initio dierum tuorum scit omnis populus sensum tuum, quoniam bona sunt figmenta cordis tui.

30. et dixit illis Judith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis

30. Sed populus sitiit valde, et coegerunt nos sic facere, ut locuti sumus eis, et inducere super nos iuramentum, quod non praeteriemus.

31. ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus

31. Et nunc ora pro nobis, et forte exaudiet te Deus noster, quoniam tu mulier sancta es, et dimittet Dominus pluviam in repletionem lacuum nostrorum, et non deficiemus iam”.

32. stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël

32. Et dixit ad eos Iudith: “Audite me, et faciam opus prudentiae, quod perveniet in generationes generationum filiis generis nostri.

33. vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum

33. Vos enim stabitis ad portam hac nocte, et exeam ego cum abra mea, et in diebus, post quos dixistis civitatem tradituros vos inimicis nostris, visitabit Dominus Israel in manu mea, sicut ego fido.

34. et dixit ad eam Ozias princeps Judææ vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt

34. Vos autem non scrutabitis actum meum; non enim renuntiabo vobis, quousque consummentur, quae ego facio”.

35.

35. Et dixit Ozias et principes ad eam: “Vade in pacem, et Dominus Deus sit ante te in ultionem inimicorum nostrorum”.

36.

36. Et revertentes descenderunt de tabernaculo eius et abierunt ad dispositiones suas.





“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina