Talált 30 Eredmények: oratio

  • surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli (Liber II Paralipomenon 30, 27)

  • oratio quoque ejus et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret pænitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)

  • bona est oratio cum jejunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere (Liber Thobis 12, 8)

  • vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)

  • oratio David exaudi Domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis (Liber Psalmorum 16, 1)

  • ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur (Liber Psalmorum 34, 13)

  • in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio Deo vitæ meæ (Liber Psalmorum 41, 9)

  • oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego (Liber Psalmorum 85, 1)

  • intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam (Liber Psalmorum 87, 3)

  • et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea præveniet te (Liber Psalmorum 87, 14)

  • oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione (Liber Psalmorum 89, 1)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina