Liber Iudicum, 5
1. cecineruntque Debbora et Barac filius Abinœm in die illo dicentes
1. Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen tes:
2. qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum benedicite Domino
2. “Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino!
3. audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quæ Domino canam psallam Domino Deo Israël
3. Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel!
4. Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est cælique ac nubes stillaverunt aquis
4. Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis;
5. montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israël
5. montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel.
6. in diebus Samgar filii Anath in diebus Jaël quieverunt semitæ et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios
6. In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
7. cessaverunt fortes in Israël et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israël
7. Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel.
8. nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israël
8. Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel.
9. cor meum diligit principes Israël qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino
9. Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino!
10. qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini
10. Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini.
11. ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israël tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
11. Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas.
12. surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinœm
12. Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem!
13. salvatæ sunt reliquiæ populi Dominus in fortibus dimicavit
13. Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus.
14. ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum
14. Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti.
15. duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in præceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
15. Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis.
16. quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
16. Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis.
17. Galaad trans Jordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur
17. Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur.
18. Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome
18. Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis.
19. venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere prædantes
19. Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere!
20. de cælo dimicatum est contra eos stellæ manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
20. De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
21. torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos
21. Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter.
22. ungulæ equorum ceciderunt fugientibus impetu et per præceps ruentibus fortissimis hostium
22. Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum.
23. maledicite terræ Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus ejus quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum ejus
23. Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus.
24. benedicta inter mulieres Jaël uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo
24. Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei, prae mulieribus tabernaculi benedicatur!
25. aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum
25. Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum.
26. sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum et tempus valide perforans
26. Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans.
27. inter pedes ejus ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et jacebat exanimis et miserabilis
27. Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis.
28. per fenestram prospiciens ululabat mater ejus et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus ejus quare tardaverunt pedes quadrigarum illius
28. Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: “Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?”.
29. una sapientior ceteris uxoribus ejus hæc socrui verba respondit
29. Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi repetit verba illius:
30. forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam et supellex varia ad ornanda colla congeritur
30. “Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam”.
31. sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent
31. Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet”.
32. quievitque terra per quadraginta annos
32. Quievitque terra per quadraginta annos.
