Mosaico decorativo

1. audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est

1. Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est.

2. duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitæ de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin

2. Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin.

3. et fugerunt Berothitæ in Getthaim fueruntque ibi advenæ usque in tempus illud

3. Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc.

4. erat autem Jonathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezraël tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth

4. Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal.

5. venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie

5. Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit.

6. ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus et fugerunt

6. Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt.

7. cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte

7. Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte.

8. et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quærebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine ejus

8. Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: “Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius”.

9. respondens autem David Rechab et Baana fratri ejus filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

9. Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

10. quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio

10. quoniam eum, qui annuntiaverat mihi et dixerat: “Mortuus est Saul”, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg, cui oportebat me dare mercedem pro nuntio;

11. quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quæram sanguinem ejus de manu vestra et auferam vos de terra

11. quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra?”.

12. præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron

12. Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.