Mosaico decorativo

1. contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos

1. Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.

2. unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quæris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges prævaricari

2. Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: “Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari”.

3. iratus itaque rex jussit sartagines et ollas æneas succendi quibus statim succensis

3. Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi.

4. jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes præcidi ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus

4. Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus.

5. et cum jam per omnia inutilis factus esset jussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter

5. Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes:

6. dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur

6. “Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: “Et in servis suis consolabitur””.

7. mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis ejus cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur

7. Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur.

8. at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit

8. At ille respondens patria voce dixit: “Non faciam”. Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus.

9. et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit

9. Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: “Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit”.

10. post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit

10. Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit

11. et cum fiducia ait e cælo ista possideo sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero

11. et fortiter ait: “E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero”,

12. ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus

12. ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus.

13. et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes

13. Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;

14. et cum jam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit

14. et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”.

15. et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum

15. Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;

16. dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum

16. at ille respiciens in eum dixit: “Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;

17. patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit

17. tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit”.

18. post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis

18. Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:

19. tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris

19. tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris”.

20. supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat

20. Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.

21. singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineæ cogitationi masculinum animum inserens

21. Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:

22. dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi

22. “Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata;

23. sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus

23. sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius”.

24. Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum

24. Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.

25. sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem

25. Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.

26. cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo

26. Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio.

27. itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quæ te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam perduxi

27. Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: “Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui.

28. peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus

28. Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit.

29. ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam

29. Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”.

30. cum hæc illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non obœdio præcepto regis sed præcepto legis quæ data est nobis per Mosen

30. Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: “Quem sustinetis? Non oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris per Moysen.

31. tu vero qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos non effugies manum Dei

31. Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manus Dei.

32. nos enim pro peccatis nostris hæc patimur

32. Nos enim pro peccatis nostris haec patimur;

33. et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis

33. et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.

34. tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus

34. Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;

35. nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis judicium effugisti

35. nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti.

36. nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves

36. Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.

37. ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus

37. Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;

38. in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quæ super omne genus nostrum juste superducta est

38. in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est”.

39. tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desæviit indigne ferens derisum se

39. Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum.

40. et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens

40. Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.

41. novissime autem et mater consummata est

41. Novissima autem post filios et mater consumpta est.

42. igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum

42. Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.