Mosaico decorativo

1. deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito

1. Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito;

2. ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem

2. ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.

3. sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi

3. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.

4. sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent

4. Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;

5. quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos

5. quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.

6. ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

6. Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,

7. sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium præputii sicut Petro circumcisionis

7. sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis

8. qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

8. — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —

9. et cum cognovissent gratiam quæ data est mihi Jacobus et Cephas et Johannes qui videbantur columnæ esse dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem

9. et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;

10. tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere

10. tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11. cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat

11. Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

12. prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant

12. Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.

13. et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione

13. Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.

14. sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephæ coram omnibus si tu cum Judæus sis gentiliter et non judaice vivis quomodo gentes cogis judaizare

14. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”.

15. nos natura Judæi et non ex gentibus peccatores

15. Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,

16. scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro

16. scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.

17. quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit

17. Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit!

18. si enim quæ destruxi hæc iterum ædifico prævaricatorem me constituo

18. Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo.

19. ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci

19. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;

20. vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

20. vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.

21. non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est

21. Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.