Mosaico decorativo

1. et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube et iris in capite ejus et facies ejus erat ut sol et pedes ejus tamquam columna ignis

1. Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis;

2. et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram

2. et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram,

3. et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas

3. et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.

4. et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de cælo dicentem signa quæ locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere

4. Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere”.

5. et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad cælum

5. Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum

6. et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit

6. et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “Tempus amplius non erit,

7. sed in diebus vocis septimi angeli cum cœperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas

7. sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”.

8. et vox quam audivi de cælo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram

8. Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram”.

9. et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel

9. Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel”.

10. et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus

10. Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.

11. et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis

11. Et dicunt mihi: “Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis”.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.