Mosaico decorativo

1. pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris judææ fidelis patre gentili

1. Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;

2. huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres

2. huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.

3. hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset

3. Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.

4. cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis

4. Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.

5. et ecclesiæ quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie

5. Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.

6. transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

6. Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia;

7. cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Jesu

7. cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu;

8. cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem

8. cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.

9. et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos

9. Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!”.

10. ut autem visum vidit statim quæsivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis

10. Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.

11. navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

11. Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

12. et inde Philippis quæ est prima partis Macedoniæ civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

12. et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.

13. die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant

13. Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.

14. et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo

14. Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.

15. cum autem baptizata esset et domus ejus deprecata est dicens si judicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et cœgit nos

15. Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete”; et coegit nos.

16. factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando

16. Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.

17. hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis

17. Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis”.

18. hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

18. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea”; et exiit eadem hora.

19. videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

19. Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes;

20. et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Judæi

20. et producentes eos magistratibus dixerunt: “Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,

21. et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

21. et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani”.

22. et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum jusserunt virgis cædi

22. Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi

23. et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos

23. et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;

24. qui cum tale præceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

24. qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.

25. media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

25. Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;

26. subito vero terræmotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

26. subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.

27. expergefactus autem custos carceris et videns apertas januas carceris evaginato gladio volebat se interficere æstimans fugisse vinctos

27. Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.

28. clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus

28. Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus”.

29. petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silæ

29. Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;

30. et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

30. et producens eos foras ait: “Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?”.

31. at illi dixerunt crede in Domino Jesu et salvus eris tu et domus tua

31. At illi dixerunt: “Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua”.

32. et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus

32. Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.

33. et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes ejus continuo

33. Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;

34. cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo

34. cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.

35. et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos

35. Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “Dimitte homines illos!”.

36. nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace

36. Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace”.

37. Paulus autem dixit eis cæsos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

37. Paulus autem dixit eis: “Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant”.

38. et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc timueruntque audito quod Romani essent

38. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent;

39. et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

39. et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.

40. exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

40. Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.