Talált 62 Eredmények: vide
et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur (Prophetia Zachariae 5, 5)
et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Marcum 1, 44)
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
vide ergo ne lumen quod in te est tenebræ sint (Evangelium secundum Lucam 11, 35)
et dixit ei Nathanaël a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilæus es scrutare et vide quia propheta a Galilæa non surgit (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide (Evangelium secundum Ioannem 11, 34)
deinde dicit Thomæ infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris (Epistula ad Romanos 11, 22)
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas (Epistula ad Colossenses 4, 17)
qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)