Talált 179 Eredmények: vestrum
ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum (Prophetia Aggaei 2, 19)
ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum (Prophetia Malachiae 2, 3)
nonne unus fecit et residuum spiritus ejus est et quid unus quærit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiæ tuæ noli despicere (Prophetia Malachiae 2, 15)
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israël operiet autem iniquitas vestimentum ejus dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere (Prophetia Malachiae 2, 16)
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cælis est ut pereat unus de pusillis istis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)
qui major est vestrum erit minister vester (Evangelium secundum Matthaeum 23, 11)
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
quo cognito Jesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc cæcatum habetis cor vestrum (Evangelium secundum Marcum 8, 17)
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 6, 20)