Talált 403 Eredmények: sancti Spiritus

  • fuitque in eo spiritus Domini et judicavit Israël egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu ejus Chusanrasathaim regem Syriæ et oppressit eum (Liber Iudicum 3, 10)

  • spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur (Liber Iudicum 6, 34)

  • in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum (Liber Iudicum 8, 3)

  • factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon (Liber Iudicum 11, 29)

  • cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol (Liber Iudicum 13, 25)

  • inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta (Liber Iudicum 15, 14)

  • et dixerunt viri bethsamitæ quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus et ad quem ascendet a nobis (Liber I Samuelis 6, 20)

  • et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium (Liber I Samuelis 10, 6)

  • veneruntque ad prædictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum (Liber I Samuelis 10, 10)

  • et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina