Talált 243 Eredmények: reges Iudae et Ezechias

  • et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui (Liber Isaiae 60, 10)

  • et aperientur portæ tuæ jugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur (Liber Isaiae 60, 11)

  • et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)

  • quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (Liber Ieremiae 13, 13)

  • hæc dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Juda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem (Liber Ieremiae 17, 19)

  • et dices ad eos audite verbum Domini reges Juda et omnis Judæa cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 17, 20)

  • ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Juda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas hæc in sempiternum (Liber Ieremiae 17, 25)

  • et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus (Liber Ieremiae 19, 3)

  • eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium (Liber Ieremiae 19, 4)

  • si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum (Liber Ieremiae 22, 4)

  • quia servierunt eis cum essent gentes multæ et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum (Liber Ieremiae 25, 14)


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina