Talált 79 Eredmények: peperit

  • concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus ejus præparat dolos (Liber Iob 15, 35)

  • bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo (Liber Iob 21, 10)

  • ecce parturiit iniustitiam et concepit dolorem et peperit iniquitatem (Liber Psalmorum 7, 15)

  • et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen ejus Adcelera spolia detrahere Festina prædari (Liber Isaiae 8, 3)

  • adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quæ peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum (Liber Isaiae 51, 2)

  • antequam parturiret peperit antequam veniret partus ejus peperit masculum (Liber Isaiae 66, 7)

  • quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos (Liber Isaiae 66, 8)

  • nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba (Liber Ieremiae 14, 5)

  • infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 15, 9)

  • perdix fovit quæ non peperit fecit divitias et non in judicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens (Liber Ieremiae 17, 11)

  • maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta (Liber Ieremiae 20, 14)

  • et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium (Prophetia Osee 1, 3)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina