Talált 82 Eredmények: pariter
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti cœpit duce quodam Tyranno ætate pariter et dementia provecto (Liber II Maccabaeorum 4, 40)
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans (Liber II Maccabaeorum 11, 8)
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (Liber Ecclesiastes 2, 16)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius (Liber Sapientiae 7, 11)
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter (Liber Sapientiae 10, 20)
cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam (Liber Sapientiae 18, 5)
cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt (Liber Isaiae 22, 3)
indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in prœlio gradiar super eam succendam eam pariter (Liber Isaiae 27, 4)
et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israël creavit illud (Liber Isaiae 41, 20)