Talált 15 Eredmények: pallio

  • et illa adprehensa lacinia vestimenti ejus diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras (Liber Genesis 39, 12)

  • mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt (Liber Numeri 4, 7)

  • omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum janthinarum pellium inducentque vectes (Liber Numeri 4, 12)

  • egressa igitur Jaël in occursum Sisaræ dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum ejus et opertus ab ea pallio (Liber Iudicum 4, 18)

  • cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit (Liber Ruth 3, 7)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)

  • factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro (Liber I Regum 11, 29)

  • quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)

  • et pallio Heliæ quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliæ etiam nunc percussitque aquas et divisæ sunt huc atque illuc et transiit Heliseus (Liber II Regum 2, 14)

  • et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum (Liber Esdrae 9, 5)

  • Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina