Talált 221 Eredmények: omnium
et viscera ejus abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum obœdientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum (Epistula II ad Corinthios 7, 15)
præter illa quæ extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum (Epistula II ad Corinthios 11, 28)
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium (Epistula ad Galatas 4, 1)
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis (Epistula ad Ephesios 4, 6)
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscujusque omnium vestrum in invicem (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)
obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium (Epistula I ad Timotheum 4, 10)
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex justitiæ deinde autem et rex Salem quod est rex pacis (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cælis et judicem omnium Deum et spiritus justorum perfectorum (Epistula ad Hebraeos 12, 23)