Talált 71 Eredmények: oleum unguentum

  • divisi sunt ab ira vultus ejus et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula (Liber Psalmorum 54, 22)

  • et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus (Liber Psalmorum 108, 18)

  • genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea inmutata est propter oleum (Liber Psalmorum 108, 24)

  • sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus (Liber Psalmorum 132, 2)

  • corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum (Liber Psalmorum 140, 5)

  • thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi et inprudens homo dissipabit illud (Liber Proverbiorum 21, 20)

  • qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexteræ suæ vocabit (Liber Proverbiorum 27, 16)

  • omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat (Liber Ecclesiastes 9, 8)

  • fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulæ dilexerunt te (Canticum Canticorum 1, 2)

  • initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)

  • ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)

  • ecce ego habito in Masphat ut respondeam præcepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis (Liber Ieremiae 40, 10)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina