Talált 218 Eredmények: nihil
factus sum insipiens vos me cœgistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium (Epistula ad Galatas 4, 1)
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me læsistis (Epistula ad Galatas 4, 12)
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit (Epistula ad Galatas 5, 2)
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille (Epistula ad Galatas 5, 10)
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit (Epistula ad Galatas 6, 3)
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes (Epistula ad Philippenses 2, 3)
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum (Epistula ad Philippenses 4, 6)
audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (Epistula I ad Timotheum 4, 4)