Talált 308 Eredmények: loco

  • offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris (Liber Leviticus 1, 15)

  • vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent (Liber Leviticus 1, 16)

  • et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur (Liber Leviticus 4, 12)

  • ponetque manum suam super caput ejus cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est (Liber Leviticus 4, 24)

  • ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti (Liber Leviticus 4, 29)

  • ponet manum super caput ejus et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum cædi hostiæ (Liber Leviticus 4, 33)

  • spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet (Liber Leviticus 6, 11)

  • reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi (Liber Leviticus 6, 16)

  • loquere Aaron et filiis ejus ista est lex hostiæ pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 6, 25)

  • sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi (Liber Leviticus 6, 26)

  • quicquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto (Liber Leviticus 6, 27)

  • omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 7, 6)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina