Talált 308 Eredmények: loco

  • inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Jetabatha in terra aquarum atque torrentium (Liber Deuteronomii 10, 7)

  • et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium (Liber Deuteronomii 12, 6)

  • in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen ejus in eo illuc omnia quæ præcipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid præcipuum est in muneribus quæ vovistis Domino (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris (Liber Deuteronomii 12, 13)

  • sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam (Liber Deuteronomii 12, 18)

  • et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore (Liber Deuteronomii 14, 23)

  • in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua (Liber Deuteronomii 15, 20)

  • immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 2)

  • sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Ægypto (Liber Deuteronomii 16, 6)

  • et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua (Liber Deuteronomii 16, 7)

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in lætitia (Liber Deuteronomii 16, 15)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina