Talált 72 Eredmények: lignum

  • et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius (Liber Ieremiae 11, 19)

  • et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit æstus et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)

  • HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum (Lamentationes 4, 8)

  • obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei (Liber Baruch 5, 8)

  • et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas (Prophetia Ezechielis 15, 3)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci (Prophetia Ezechielis 17, 24)

  • et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)

  • ut cædat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum (Prophetia Ezechielis 21, 10)

  • cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adæquaverunt summitatem ejus et platani non fuerunt æquæ frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini ejus (Prophetia Ezechielis 31, 8)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina