Talált 367 Eredmények: illo
cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud judicem et judex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem (Evangelium secundum Lucam 12, 58)
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
dico vobis descendit hic justificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet (Evangelium secundum Lucam 19, 24)
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via (Evangelium secundum Lucam 19, 36)
et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribæ cum senioribus (Evangelium secundum Lucam 20, 1)
illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat (Evangelium secundum Lucam 22, 56)
et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
Herodes autem viso Jesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Evangelium secundum Lucam 23, 8)