1. dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

2. dicens judex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

3. vidua autem quædam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

4. et nolebat per multum tempus post hæc autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

5. tamen quia molesta est mihi hæc vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

6. ait autem Dominus audite quid judex iniquitatis dicit

7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

8. dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

9. dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi et aspernabantur ceteros parabolam istam

10. duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisæus et alter publicanus

11. Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

12. jejuno bis in sabbato decimas do omnium quæ possideo

13. et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

14. dico vobis descendit hic justificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

15. adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

16. Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

17. amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

18. et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam æternam possidebo

19. dixit autem ei Jesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

20. mandata nosti non occides non mœchaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

21. qui ait hæc omnia custodivi a juventute mea

22. quo audito Jesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me

23. his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

24. videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

25. facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26. et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

27. ait illis quæ inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

28. ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29. qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

30. et non recipiat multo plura in hoc tempore et in sæculo venturo vitam æternam

31. adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis

32. tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

33. et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

34. et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quæ dicebantur

35. factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans

36. et cum audiret turbam prætereuntem interrogabat quid hoc esset

37. dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret

38. et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei

39. et qui præibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

40. stans autem Jesus jussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

41. dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

42. et Jesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

43. et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina