Talált 90 Eredmények: fidem
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret (Actus Apostolorum 14, 8)
eo quod statuit diem in qua judicaturus est orbem in æquitate in viro in quo statuit fidem præbens omnibus suscitans eum a mortuis (Actus Apostolorum 17, 31)
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum (Actus Apostolorum 20, 21)