Talált 10 Eredmények: daretur

  • veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Josue filii Nun et principum dicentes Dominus præcepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum (Liber Iosue 17, 4)

  • et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)

  • hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)

  • surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis (Liber Thobis 8, 6)

  • tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus et jussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo (Liber Iudith 12, 1)

  • et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum (Liber Iudith 12, 5)

  • præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris (Liber Ieremiae 37, 20)

  • cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)

  • simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo (Actus Apostolorum 24, 26)

  • sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina