Talált 135 Eredmények: dabit

  • et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 28, 52)

  • in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28, 65)

  • juraverunt quoque filii Israël in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem (Liber Iudicum 21, 1)

  • Dominum formidabunt adversarii ejus super ipsos in cælis tonabit Dominus judicabit fines terræ et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui (Liber I Samuelis 2, 10)

  • agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis (Liber I Samuelis 8, 14)

  • numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12, 17)

  • et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)

  • hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël (Liber I Samuelis 17, 46)

  • ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Jemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones (Liber I Samuelis 22, 7)

  • faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David (Liber I Samuelis 28, 17)

  • et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim (Liber I Samuelis 28, 19)

  • tonabit de cælis Dominus et Excelsus dabit vocem suam (Liber II Samuelis 22, 14)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina