Talált 130 Eredmények: amen
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Evangelium secundum Ioannem 16, 20)
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)
amen amen dico tibi cum esses junior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis (Evangelium secundum Ioannem 21, 18)
sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus quæ si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori qui est benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 1, 25)
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 9, 5)
quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in sæcula amen (Epistula ad Romanos 11, 36)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen (Epistula ad Romanos 15, 33)
solo sapienti Deo per Jesum Christum cui honor in sæcula sæculorum amen (Epistula ad Romanos 16, 27)
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotæ quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit (Epistula I ad Corinthios 14, 16)
quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)