Talált 283 Eredmények: altare Baal

  • et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)

  • ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suæ tradidit in manu inimici muros turrium ejus vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni (Lamentationes 2, 7)

  • et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis (Prophetia Ezechielis 8, 16)

  • et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi (Prophetia Ezechielis 40, 47)

  • et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo (Prophetia Ezechielis 43, 22)

  • septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum ejus (Prophetia Ezechielis 43, 26)

  • expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quæ pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 43, 27)

  • et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quæ fecerunt Baal (Prophetia Osee 2, 8)

  • consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuæ vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo ejus qui judicavit Baal in die prœlii matre super filios adlisa (Prophetia Osee 10, 14)

  • loquente Ephraim horror invasit Israël et deliquit in Baal et mortuus est (Prophetia Osee 13, 1)

  • inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina