Talált 283 Eredmények: altare Baal

  • cumque surrexissent viri oppidi ejus mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc ædificatum erat (Liber Iudicum 6, 28)

  • et dixerunt ad Joas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus (Liber Iudicum 6, 30)

  • quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius ejus est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram ejus (Liber Iudicum 6, 31)

  • ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Joas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare ejus (Liber Iudicum 6, 32)

  • postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8, 33)

  • altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt (Liber Iudicum 21, 4)

  • et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)

  • revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus ejus et ibi judicabat Israhelem ædificavit etiam ibi altare Domino (Liber I Samuelis 7, 17)

  • ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini (Liber I Samuelis 14, 35)

  • venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 18)

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)

  • et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina