Talált 11555 Eredmények: ad

  • formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2, 19)

  • appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus (Liber Genesis 2, 20)

  • inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit carnem pro ea (Liber Genesis 2, 21)

  • et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2, 22)

  • dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2, 23)

  • quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una (Liber Genesis 2, 24)

  • erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor ejus et non erubescebant (Liber Genesis 2, 25)

  • sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3, 1)

  • cui respondit mulier de fructu lignorum quæ sunt in paradiso vescemur (Liber Genesis 3, 2)

  • de fructu vero ligni quod est in medio paradisi præcepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur (Liber Genesis 3, 3)

  • dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini (Liber Genesis 3, 4)

  • vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit (Liber Genesis 3, 6)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina