Talált 11 Eredmények: acervum

  • quem vocavit Laban tumulus Testis et Jacob acervum Testimonii uterque juxta proprietatem linguæ suæ (Liber Genesis 31, 47)

  • congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in præsentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie (Liber Iosue 7, 26)

  • cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit (Liber Ruth 3, 7)

  • et tulerunt Absalom et projecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israël fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 18, 17)

  • super acervum petrarum radices ejus densabuntur et inter lapides commorabitur (Liber Iob 8, 17)

  • sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem (Liber Proverbiorum 26, 8)

  • qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur justitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem (Liber Ecclesiasticus 20, 30)

  • Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)

  • et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 15)

  • et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides ejus et fundamenta ejus revelabo (Prophetia Michaeae 1, 6)

  • cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagœnas et fiebant viginti (Prophetia Aggaei 2, 17)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina