Talált 2185 Eredmények: Vir
et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa (Liber Isaiae 2, 17)
fortem et virum bellatorem judicem et prophetam et ariolum et senem (Liber Isaiae 3, 2)
et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem (Liber Isaiae 3, 5)
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem hæc sub manu tua (Liber Isaiae 3, 6)
pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in prœlio (Liber Isaiae 3, 25)
et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum (Liber Isaiae 4, 1)
nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam (Liber Isaiae 5, 3)
vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor (Liber Isaiae 5, 7)
et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur (Liber Isaiae 5, 15)
væ qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Liber Isaiae 5, 22)
et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Liber Isaiae 6, 5)
propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen ejus Emmanuhel (Liber Isaiae 7, 14)