Talált 659 Eredmények: Verbum Dei Testimonium
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)
in Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini (Liber II Paralipomenon 30, 12)
in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber Esdrae 1, 1)
verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem (Liber Esdrae 4, 17)
convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum (Liber Esdrae 9, 4)
surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt (Liber Esdrae 10, 5)
et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat (Liber Esdrae 10, 12)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem (Liber Nehemiae 6, 4)
et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo (Liber Nehemiae 6, 5)
et Fataja filius Mesezebel de filiis Zera filii Juda in manu regis juxta omne verbum populi (Liber Nehemiae 11, 24)
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)